- ICARIUS
- I.ICARIUSAtticae mons, Plin. l. 4. c. 7.II.ICARIUSOebali fil. pater Erigones, qui cum a Libero patre utrem vini accepisset, ut eius usum mortalibus communicaret, in Atticum agrum sese contulit, ibique pastotibus, qui aestu Solis sitim contraxerant, vinum propinavit, qui cum novo potûs genere delectati, largius hausissent, altissimoque primum somno, deinde et crapulâ correpti essent, toxicum sibi datum rati, Icarium interfecêrunt, occisumque in puteum proiecêrunt. Aderat forte Icario canicula nomine Maera, quae ad Erigonen reversa,vestem eius mordicus arripuit, illamque sequentem ad opatris cadaver perduxit: quae tantum ex patris nece dolorem concepit, ut, mala multa eius percussoribus imprecata, laqueo vitam finierit, Maeram quoque tam heri quam filiae herilis desiderio ferunt contabuisse, Iovisque miseratione in caelum translatam, in Caniculae stellam conversam esse, Icarium autem in Booten, Erigonem vero in Zodiaci signum, quam Virginem appellamus. Hygyn. l. 1. Fab. 130 l. 2. Astron. Hic Icarus Tibull. dicitur, l. 4. Ad Messalam, v. 8. et seqq.----- Etiam Phoebo gratissima donaCres tulit et cunctis Baccho iucundior hospesIcarus, ut puro testantur sidera caeloErigoneque Canisque. ----- -----Nic. Lloyd.III.ICARIUSpatriâ Lacedaemonius, pater Penelopes; Hincillud,Κούρη Ι᾿καρίοιο περίφρων Πηνελόπεια.Passim apud Hom. in Odyss. Ovid. 1. Ep. Heroid. Penelope Ulyssi. v. 82.Me pater Icarius viduo discedere lectoCogit.Inde Penelope vocatur Icaris. Ovid. in Ibin. v. 391.Et velut Icaridos famulae periêre procique.Item Icariotis. Prop. l. 3. Eleg. 13. v. 10.Hoec etiam clausas expugnant arma pudicas,Quaeque terunt fastus Icarioti tuos.Ovid. de Ponto l. 3. Eleg. 1. v. 113.Nil opus est leto, nihil Icatiotide tela.Nic. Lloyd. Strabo l. 10. p. 452.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.